monumenta.ch > Cassianus > 30 > et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. > 80 > . . . > sectio 121 > bsbClm14056.70 > 13 > sectio > sectio 29 > 61 > CAPUT XII. > sectio 27 > 6 > 9 > sectio 4 > 47 > sectio 85 > sectio 176 > sectio 73 > 6 > 17 > 9 > sectio 4 > sectio 86 > sectio 1 > sectio 33 > cpl894.152 > csg75.532 > 22 > 9 > sectio 87 > 3 > 13 > sectio 30 > 43 > 1 > 30 > sectio 17 > sectio 17 > 12 > 16 > CAPUT XXI. > sluMscr.Dresd.A.145.b.139 > sectio 74 > 25 > sectio 46 > sectio 64 > 18 > sectio 61 > sectio 6 > 14 > sectio 115 > bnf16236.11 > cpl894.166 > sectio 1 > sectio 17 > sectio 14 > Proverbia, 21 > CAPUT IX.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , VIII. <<<     >>> X.

CAPUT IX.

1 Rursus de urbe Tiberiade Iotapatam petit, sive quod munitior caeteris esset, et propterea in eamdem plurimi se contulissent bello promptiores: sive quod eo Vespasianus plerosque ex suis direxerat qui munirent iter, quod per montes difficile saxosumque, asperum peditibus, equitibus autem invium atque insuperabile foret.
2 Denique diebus quatuor, ne angustiae officerent, reserata sunt viarum strata: compositum iter, quo facilius omnis exercitus transmitteretur.
3 Quinto die transivit eo Iosephus, deiectosque Iudaeorum animos erexit.
4 Vespasiano quoque ubi factum indicium eo Iosephum commeasse, incentivum celerandi itineris accessit, quod conficiendi belli compendium putaret, si dux et populus bello promptior interciperetur.
5 Advenit itaque cum exercitu: et primo die curandis cibo militibus, ne ex itinere fatigatos cura belli incesseret, tempus dedit.
6 Sequenti die duplici acie vallavit urbem, et tertio equestri ordine.
7 Quod videntes Iudaei inclusos se, et obsessos undique, nec ullum refugii locum, ipsa desperatione audaciam sumpsere.
8 Nulla enim res promptiorem bello militem reddit, quam necessitas praeliandi, et praeruptum periculum.
9 Urgebat Vespasianus iaculis, urgebat sagittis, missilibus quoque plurimi Iudaeorum ultra muros progressi, destinata feriendi arte vulnerabantur: manebant tamen impavidi.
10 Tentabat omnia virtus Romana; et maxime ubi infirmiora adverterat murorum subsidia, illic maiore incumbebat manu: Pudor hos, illos armabat spes ultima, ferro sibi aperire viam salutis desiderantes.
11 Gravia tolerabant Iudaei, nec minora referebant tentamenta audaciae.
12 Peritia a Romanis cum virtute, furor a Iudaeis cum temeritate certabat.
13 Fessis itaque tota die illis pro salute, istis pro triumpho dimicantibus, nox praelium solvit.
14 Sequenti quoque die et tertio quartoque consimiliter, et quinto praeliatum acriter: sed ut solet fieri in talibus praeliis, plura vulnera quam neces inferebantur, licet saepe et excursus a Iudaeis et a Romanis tentarentur eruptiones: quos in iram accendebat pudor, eo quod victores Annibalis et Antiochi omniumque gentium, Iudaicis praeliis immorabantur.
15 Tanta erat Romanae virtutis constantia, ut non cito vincere pars victi aestimaretur: sed adversus naturam magis erant illis, quam in hostem certamina.
16 Nam civitas praeruptis undique prope erat interclusa rupibus, non vallo et fossa, ut aliae urbes, sed profundis erat circumvallata praecipitiis, quae nec visus hominum comprehenderet, nec usus investigaret, et horror sollicitius intuentem magis magisque involveret: tantum ab aquilone in montis defectu unus ad urbem accessus, arduo tamen ascensu patebat.
17 Quem Iosephus muro interclusit, propugnatoribus sepsit, ut inter murum inferiorem et urbem superiorem periculosa eruptio fieret obsidentibus, et intuenti esset inaestimabilis cognitio superiorum.
18 Civitas enim ipsa in montis supercilio sita, in circuitu finitimorum montium velut quodam naturali vallo circumdabatur septo genitali abscondita, ut nemo prius illic urbem esse intelligat, quam in urbem ipsam fuerit ingressus.